Hoc nomine inceptum SALVI nominatur quo socii et amici singulis
mensibus conveniunt ut loquelam Latinam iucunde exerceant inter escas et potus
ad animos timidos tacitosque excitandos aptiores. Prima Cena Latina mense
Septembri anno 1999 Berkleiae Californianae celebrata est. Prima Cena Latina
Angelopolitana mense insequenti eam est secuta. Nunc vero Cenae Latinae in
diversis regionibus patriae nostrae agitari solent, quibus qui interesse
voluerint rectores earum certiores faciant.
In litore Occidentali:
In litore Orientali:
Socii SALVI aliarum regionum incolae qui Cenam Latinam apud se instaurare
cupiverint nos certiores faciant ut
auxilum demus.
|
North American Institute for Living Latin Studies A California Public Benefit Educational and Literary Corporation Copyright 1997 NAILLS All rights reserved |