Situs Sexti Seminarii Latini Californiani Septentrionalis mense Augusto 2005 habendi
in oppido Petaluma dicto a die quarto (4) usque ad diem undecimum (11) mensis Augusti anno 2005 sub auspiciis Septentrionalis Americani Latinitatis Vivae Instituti in villa rustica ab Asse Argenteo nuncupata celebrabitur!
Tu, care Lector, qui grammaticam Latinam iam satis bene perspectam habes ut scripta Latina lexico adhibito legere valeas, ad facultatem extemporalem Latine colloquendi nobiscum excolendam invitaris, ut Latinitate omnium saeculorum fruaris inter arva colles camposque laetissimos Californiae Septentrionalis, qui quidem haud longe ab vinetis praeclarissimis Vallis Napae distant. Ibi in amoenissima villa rustica loquelam nostram Latinam exercebimus, colloquia quam maxime varia atque hilaria habebimus, scripta Latina de rebus rusticis honestisque ciborum ac vinorum voluptatibus legentes et tractantes, quae omnia sane peragemus tantummodo Latine loquentes! Hoc propositum si tibi arriserit quaedam maioris momenti breviter explicata benigne legas:
Quibus diebus fiat Rusticatio
Incipiet die 4o (Iovis) mensis Augusti, 2005, post meridiem. Terminabitur ad horam 11 matutinam die 11o (Iovis) mensis eiusdem.
Quantum pretium participibus solvendum
Omnis particeps una cum nomine dato summam $250 dollariorum mittere debet, ut locus ei servetur. Reliqua summa deinde primo Rusticationis die solvenda erit: studentibus $325, aliis vero $400, quae summa semel data ad omnia necessaria sufficiet, scilicet ad victum, hospitium, institutionem totam. ergo pretium totum studentibus $575, aliis $650 constat.
Habitatio nostra amplissima et amoenissima villa stricto sensu "rustica" dicenda sed etiam nobilitate quadam decorata. Ibi pares participum in conclavibus singulis privatoque balneo instructis una hospitabuntur. Aulae refectoria medianaque maxime commoda in primo aedificii tabulato omnibus vacabunt. Suppelectilia ac stragula omnia nobis in promptu erunt. Manutergia tantum nobiscum afferre debebimus. Qui conclave privatum sibi soli desideraverit idem poscat apud moderatores
Bene comedere ac bene potare cum semper nobis cordi sit, fercula ipsi parabimus nobisque ipsis ministrabimus, quae omnia callido coquo et collega Andrea Gollan moderante bene Latine ac delectabiliter fient! Simplicibus ientaculis cenisque sumptis licebit opulentius prandere: ferculis quibusdam Apicianis eisque sapidissimis saepius delectabimur.
Si nunquam antea Latino sermone extempore colloqui es conatus, vel etiam si iam satis bene fabulari didicisti, occasiones permultas easque tibi aptissimas in sessionibus nostris invenies. Constat equidem nihil ad linguas penitus discendas magis prodesse quam exercitatio, nihil ad exercitationes magis quam iucunda societas amicorum. Loquendo igitur, legendo Latineque ludendo iucundius discere ipsi discemus, quo facilius velocius accuratius textus legamus verbaque viva voce loquentium intellegamus.
Omnes exercitationes hilariter ac iucunde peragentur, ne cuius
pudeat vocis balbae nec quispiam terreatur, nam omni magistrorum severitate
relicta studemus linguam Latinam inter amicos excolere teque invitamus, ornate
Lector, ut fias nobis et universis Latinitatis Vivae Perennisque cultoribus
amicus atque sodalis!
Imprimendam cures inscriptionis schedulam eamque una cum summa
$250 mittas ad hanc inscriptionem cursualem:
SALVI c/o Nancy E. Llewellyn Id faciendum quamprimum curabis, nam participes dumtaxat 15 accipere possumus,
nec ullam petitionem post Idus (15) Julias accipiemus!
Annula Llewellyn moderatrix studia prima Latina universitaria in Collegio
Bryn Mawrensi absolvit, quibus peractis ad provectiora aggressa est in Universitate
Pontificia Salesiana Romana, quae eam anno 1991 Magistrae Artium gradu ac titulo
honestavit. Fuerunt ei in Urbe magistri Cletus Pavanetto et Reginaldus Foster.
Dissertationem doctoralem in Universitate Californiana Angelopolitana parans
munus praesidis S.A.L.V.I. gerit.
Andreas Gollan assistens baccalaureatum in litteris Classicis in Universitate
Sydneana Australiana adeptus est. Inter rectores S.A.L.V.I. numeratur. Lectiones
subsicivas Graecas et Latinas in schola c. n. "The Menlo School" interdum dare solet
in California Septentrionali, ubi Cenis Latinis faciendis praeest Latinitatis
artisque culinariae cultor peritissimus.
Si quid manserit rogandum: epistolia mittas cursu electronico ad Annulam
(nel@latin.org). Quaestiones et telephonice
proponere licebit post Idus Julias hoc numero adhibito (866) SALVETE. Quomodo dies seminarii peragantur
Duas horas exercitationibus loquelae corroborandae singulis
diebus impendemus. Idem temporis spatium ad lectiones reservabitur, quibus peractis
natare nugare legere ludere libere licebit. Etiam iter lusorium ad vineta faciemus
vinorum gustandorum gratia.
Quomodo nomen dare possis
UCLA Department of Classics
P.O. Box 951417
Los Angeles, CA 90095-1417
Qui homines Rusticationem moderaturi sint
Vivite, lurcones, comedones, vivite ventres! (Lucil. ap. Non. 11, 9) Maxime vero semper..
VIVAT LINGUA LATINA!